MARGARITA Valesia

MARGARITA Valesia
I.
MARGARITA Valesia
Francisci I. Galliae Regis soror, nupsit primo Carolo, ultimo Alenconii Duci, Connestabilis dignitate a Rege ornatio, qui expeditionis Italicae comes, in reditu, animi maerore, ob captum ad Ticinum Franciscum Lugduni contabuit. Sic maritô, sic fratre orbata, Hispalim se contulit, captivo aegroque Regi ministratura, tantumque parrhesiâ suâ effecit apud Carolum, et ministros eius, ut de rigore suo non parum remitterent. Rege postmodum liberatô, nupta Henrico Albretano Navarrae Regi, et Bearniae Principi, ex illo Iohannam Albretanam suscepit, matrem Henrici M. Heroinâ pietate, virtute et literis laudatissima, versu prosâque prompta, edidit inter
alia Margaritam Margaritarum, varia Poemata Comoediasque continentem, Speculum animae peccatricis, triumphum Agni, Heptaemeron, etc. Iacobum Fabrum Stapulensem, purioris religionis instaurationem fortiter aggressum, exulem tutata est, eumque defunctum marmore, quod pro se exscindi curaverat, contegi voluit: Gerardum insuper Russelum audiit et opus Reformationis in Gallia plurimum iuvit. Obiit A. C. 1549. Symbolum eius caltha Solam respiciens, cum lemmate. Non inferiora secutus. Item, Lilium inter duos uniones, cum verbis, Mirandum naturae opus. Integrum volumen Epitaphiorum, huius Heroinae memoriae consecratorum, exstat, inter quae Annae, Margaritae et Iohannae Seimeriarum Plurima Latina eminent. Addam unicum Valentinae cuiusdam distichon:
Musarum decima, et Charitum quarta, inclita Regum
Et soror et coniux Margaris hîcce iacet.
Vide Sammarthan. et Anton. Tessier in Elogiis quorum hic omnia huius eruditae Principis poemata enarrat, Veaderium Biblioth. ubi Philosophiae quoque ac Theologiae peritissimam fuisse, docet; Spondanum. ad A. C. 1549. etc.
II.
MARGARITA Valesia
filia Henrici II. ex Catharina Medicea, formâ et ingeniô inclita, poemata varia et commentarios de rebus suis scripsit. Nupta Henrico Principi Vianae, qui dein Navarrae, tandemque Galliae Rex evasit, nuptias suas lanienâ parisiensi funestatas vidit, ob mores postmodum a marito repudiata, qui A. C. 1599. Mariam Mediceam uxorem duxit, diu extra aulam exulavit. Permissu Regis tandem parisios veniens, A. C. 1505. obiit A. C. 1615. Ultima Valesiae stirpis. Vide Thuan. in Hist. Barclai. in Euphorm. ubi insigne in hanc Reginam carmen in persona eius sic claudit.
Et vivo et morior toties, me funere longô
Nempe mori decuit, quae tot per saecula clarum
Induco tumulis suprema Valesia nomen.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать реферат

Look at other dictionaries:

  • MARIA Medicea — Galliae Regina. Filia Francisci, Magnae Florentiae Ducis ex Iohanna Austriaca, natâ Hungariae et Bohemiae reginâ, nupsit Henrico M. postquam coniugium eius cum Margarita Valesia dissiliisset. A. C. 1600. Ex illo mater Ludovici XIII. etc. A. C.… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”